PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 76

Facsimile

si respicias universam terram, oppositus est ortui brumali ab ea parte quadrantis. Ita in caeteris iudicandum est, unum quemlibet quadrantem familiaritatem habere cum duobus trigonis inter se oppositis, cum extremae partes peculiaribus trigonis regantur, mediae vero assumant stellas dominantes in oppositis partibus. Ac ut in extremis Soli trianguli dominantur, ita in medio ad dominatores oppositorum adiungatur Mercurius, propterea quod communem et mediam naturam qualitatum habet. Quibus ita dispositis, regiones in primo Europae quadrante ad solstitialem occasum sitae, naturam habent trigoni Arietis, Leonis et Sagittarii et dominantur Iupiter et Mars, vespertini. Hae sunt, si de totis gentibus fiat iudicium, Britannia, Belgica, Germania, Bastarnia, Italia, Gallia, Gallia Togata, Apulia, Sicilia, Tyrrhenia, Celtica, Hispania. In his gentibus congruunt mores ad trigonum et dominatrices stellas, sunt enim impatientes servitu