coniugio praestat; Mercurius si accesserit, etiam commoda confert; at si Mars se miscuerit, instabilis erit vitae consuetudo, damnisque et nocumentis obnoxia et certabunt ipsi inter se coniuges aemulatione atque invidentia. Quod si aspectu felici, vel ex convenientibus signis locisve Mars se illis insinuaverit, aequales despondet; si tamen orientalior fuerit utroque natu minores; si occidentalior, natu grandiores demonstrat. Si vero cognata naturae suae signa simul vel permutatim obsederint Venus et Saturnus, ut Capricornum aut Libram, commixtiones cum consanguineis portendunt. Quod si hoc positu in horoscopum inciderint aut coeli culmen et Luna accesserit, mares cum matribus vel materteris aut novercis rem habituros, femellas filios aut privignos aut filiarum maritos admissuros designant. Quod si Sol concurrerit fuerintque planetae occidentales, mares filias vel privignas vel nurus, id est filiorum uxores incesta consuetudine polluturos; femellis eandem consuetu