PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 234

Facsimile

Et cum signum significans iter erit uniforme aut cum dominantes stellae erunt uniformes, per intervalla et non assidua itinera suscipientur; sed cum erunt duarum figurarum, assiduae et longinquae peregrinationes erunt. Iupiter autem et Venus cum praesunt signis et luminibus, praebent secura et grata itinera et comitatus seu perpraesides regionum, per quas proficiscendum erit, seu per amicos, et accedent bonae tempestates et copia commeatuum. Si etiam Mercurius adiuvat hanc significationem, erit occasio utilitatum, accessionum et donorum. Cum vero Saturnus et Mars dominantur luminibus, et maxime si sint oppositi secundum longitudinem, corrumpunt ea bona, quae adsunt, et implicant magnis periculis eos, qui iter faciunt, cum erunt in signis humidis navigati⟨o⟩nes infaustas, aut reditus per loca invia aut deserta significant; in fixis, lapsus per loca ardua vel flatus ventorum;