PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 121

Facsimile

tuum et particularium, in singulis hominibus causa est motus planetarum et Solis ac Lunae, sed artificiosa observatio motuum praemonstrat corporum mutationes, si conferantur ad ea, quae fiunt iuxta transitus siderum, habentium similes effectus in aere nos circumdante; verum universales causae efficaciores sunt, particulares non tam sunt efficaces. In utroque genere autem sunt varia initia, ex quibus praedicimus iuxta astrorum positus ea quae significantur. Ac universalium multa sunt initia, non est enim unum urbium ac regnorum principium et haec initia accipimus non semper ab iisdem causis, sed interdum etiam a circumstantiis et aliis, quae augent causas; ac fere in omnibus testimonio utimur eclipsium, quae sunt maiores, et magnarum coniunctionum. Singulorum vero hominum habemus initium unum et multa. Unum enim cum principio nascitur homo, id enim habemus, accedunt autem deinceps ordine per gradus aetatis ad primum initium multae significationes aliae, sed primum ini