les, sed alii qui leviores habent causas facile vitari possunt. Sicut medici, qui morbos arte observant discernere possunt letales ab iis, qui sunt curabiles.
De his igitur eventibus, qui mutari possunt, sic audiemus genethliacum cum talis sit constitutio, si fuerit conversio temperamenti corporis secundum plus vel minus, iuxta hanc aeris qualitatem morbus talis existet. Sic et medicus de ulceribus iudicans futurum praedicet quae serpent, quae putrefactionem facient; sic et de metallis dici potest magnes ferrum trahit. Utrumque enim si suae naturae relinquetur et ignorentur impedientia, vim exercebit suae naturae propriam et primam, sed ulcera nec serpent nec putrefactionem facient si contraria curatio accesserit, nec ferrum trahet magnes si magneti allium fuerit illitum; sicut igitur haec impedientia fato aliquo naturali contrariam habent vim sic et de inclinationibus a coelo ortis dicatur. Cum aut ignorantur futura aut non impediuntur contrariis rebus, primae