tenuerit planeta partus tempore et quotus gradus erit iudicabimus parem gradum in exortu ascendentis signi ascendere. Sin autem duo vel plures participes sint dominationis, ille eligendus erit cuius gradus tempore partus propius accesserit ad gradum signi ascendentis, ad huius planetae gradum ascendens constituendum erit. Si vero duo aut plures planetae in hac propinquitate pares erunt, eligemus eum, qui propter cardines et conditionem familiarior est ascendenti. Cum autem longius distant gradus huius dominatoris ab horoscopo quam a medio coeli, utemur eo numero ad constituendum medium coeli, hoc constituto et reliquos cardines mutabimus.
⟨III.3⟩ Distibutio doctrinae de nativitatibus
His expositis, si quis universam doctrinam de nativitatibus distribuat, inveniet de accidentibus, quae secundum naturam eveniunt, et praevideri possunt tradi praecepta vel de praecedentibus nativitatem,