PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 124

Facsimile

talia significare, non quia efficiat talem naturam, sed quia necessitate quadam naturali congruit et similem vim habet. Cum igitur instituerim et hanc partem compendio absolvere, iuxta eum ordinem, quem hactenus secutus sum, quantum praedictio possibilis est, declinabimus veterem modum, qui stellarum mixturas tradit, cum ea ratio confusanea et propemodum infinita sit si quis singulas examinet, et magis ad coniecturas singularium pertineat quam ad praecepta universalia. Cum igitur illa inquisitio pene infinita sit et difficilis, omittenda erit. Sed tradam praecepta generalia ex quibus coniecturae de singulis sumi poterunt et exponam effectrices qualitates praecipuas, quantum potero adcommodatas ad physicam rationem. Et coeli locum, iuxta quem humani eventus considerantur, tanquam metam proponam ad quam dirigantur qualitates effectrices, ac praecipue iuxta cognationem corporum, velut sagittae.