lae vim praecipuam habeant ad significandum sexum.
⟨III.8⟩ De geminis
Et cum nascuntur gemini aut plures, ad eundem modum observanda sunt duo lumina et horoscopus. Nascuntur enim plures propter commixtiones, cum duobus aut tribus locis in signibus sunt signa bicorporea, et maxime quoniam planetae dominatores eundem locum adspiciunt, aut duo sunt in signis bicorporeis, aut duo pluresve planetae coniuncti sunt. Quando autem in locis insignibus sunt bicorporea signa et plures planetae ea adspiciunt, tunc nascuntur etiam plures duobus, ac numerus quidem sumitur a planeta dominante collata numeri ratione, sed sexus iudicatur ex planetis intuentibus Solem aut Lunam aut horoscopum, qui quando masculos, quando foeminas significent, antea dictum est. Cum autem talis dispositio non adiungit ad lumina cardinem horoscopi, talis in matre dispositio plerunque gemi