PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 13

Facsimile

terrena, apparet eo quod plurima animantia et inanimata sentiunt vim luminis ac motus ipsius, flumina crescunt et decrescunt una cum ipsa, imitantur eius ortum et occasum maris refluxus et affluxus, plantae et animantia, vel tota vel partes aliquae, turgent ea crescente et arescunt ea decrescente.

Deinde stellae tum fixae, tum errantes significant in aere, vel aestus vel nives, unde et caetera terrena adficiuntur. Ipsae vero inter se congressae miscent potestatem et varias efficiunt mutationes. In quibus etsi antecellit vis Solis pro generali constitutione, tamen reliquae aut adiiciunt aut diminuunt aliquid, ac Lunae quidem effectus manifestiores et crebriores sunt ut in coniunctione, quadrantibus et pleniluniis apparet; reliquae vero stellae longiora intervalla habent et obscuriores effectiones, dum alias apparent, alias occultantur, alias ad latitudinem aliquam discedunt. Quae si quis considerabit, comperiet non solum corpora