titerit aut uni alicui planetarum applicarit, unam tantum uxorem designat; si vero bicorporeum aut ex figuris pluribus conflatum signum possederit vel etiam ex eodem signo pluribus iuncta fuerit, uxores plures pollicetur. Quod si planetae adiuncti Lunae, vel vicino situ aspectuve vel testimonio ac sufragiis fuerint boni, honestas uxores; si malefici, contrarias tribuunt. Saturnus Lunae applicans, uxores promittit tetricas et laboriosas; Iupiter honestas et industrias, praesertim in oeconomica administratione; Mars audaces et contumaces; Venus formosas, suaves, hilares; Mercurius sagaces et argutas. Insuper Venus cum Iove, vel Saturnus cum Mercurio, victui parando idoneas, amantes coniugum et liberorum; cum Marte, iracundas, instabiles, mutabiles dat uxores.
De mulierum coniugiis Solem contemplari oportet, etenim in orientalibus collocatus quadrantibus significat eas, quibus hoc modo positus est, vel puellas admodum elocandas vel