in signis mutilis aut quorum figurae sunt imperfectae, aut circa caput Medusae, Mars significat capite truncandos aut membris mutilandos; in Scorpio vero aut Centauro, significat morituros ustionibus aut sectionibus medicorum aut spasmis; cum vero Mars culmen coeli aut oppositum locum tenet, significat necem in cruce, maxime si Mars prope Cepheum aut Andromedam erit; sed in occasu et opposito horoscopi significat comburi vivos; in signis autem ferinis, significantur neces ex lapsu aut tractione; et cum Iupiter adspicit Martem adflictus, erunt neces insigniores ex iudiciis aut ira ducum aut regum.
Et cum simul sunt malefici aut oppositi inter se secundum longitudinem in locis lethalibus, plus conferunt ad necis atrocitatem. Ut fert dominium eius, qui est in loco interfectore, et erit duplicatum malum aut maius qualitate et quantitate, cum ambo malefici rationem habent ad locum interfectorem.