Aries, quae propter quadratum aspectum ad luminum domicilia, congruunt naturae noxiae et corruptrici.
Veneri vero, quae naturae est temperatae et sub orbe Martis posita, attributa sunt his proxima et foecundissima signa, Libra et Taurus, quae propter sexangulum aspectum mitiora sunt, neque haec stella amplius duobus signis anteit aut sequitur Solem.
Mercurio vero, qui ultimus est nec amplius uno signo a Sole recedit et aliorum planetarum orbibus subiectus ac luminibus proximus est, attributa sunt signa domiciliis luminum proxima, Gemini et Virgo.
⟨I.17⟩ De trigonis
Trigonorum familiaritas talis est. Triangulus aequalium laterum figura est maxime secum ipsa consentiens et zodiacus tres circulos continet, aequinoctialem et duos tropicos; ipsius vero duodecim loca dividuntur in quatuor triangulos aequalium laterum. Horum igitur primus ducitur per