PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 45

Facsimile

la et diurna, accedit huc quod circulus aequinoctii per haec descriptus, primam et validissimam omnium agitationem efficit. Ab his continua serie masculinis feminina subiiciuntur, nonnulli vero masculina signa ab orientali signo, quod ὡρόσκοπον dicitur, nominant. Sicut enim aliqui tropicorum initia sumunt a lunari circulo, quod celerrimae sint Lunae conversiones, sic et mascula signa ordienda sunt ab horoscopo propter subsolanum. Iam hi rursus continua serie vices masculinorum et femininorum constituunt.

Alii totum circulum in quadrantes diviserunt, ac matutina et mascula ab horoscopo usque ad medium coeli constituunt et his opposita ab occasu ad imum coeli, vespertina vero et nocturna, duos reliquos quadrantes.

Sunt et aliae appellationes signis accommodatae a formis, ut alia dicuntur quadrupedia, alia terrestria, alia dominantia, alia foecunda, aut aliquid huiusmodi. Quae cum ex ipsis figuris manifesta sint, supervacaneum duxi eas ap