PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 175

Facsimile

iuncta nebulosis Luna oculos laedet et cum Luna in ortu Marti iuncta est, sin autem adspiciet Mercurium eodem loco cum Saturno et Mars erit elevatus super eam aut oppositus, spadones erunt aut hermaphroditi aut obstructis meatibus genitalium. His sic se habentibus, cum Solem etiam caeteri planetae adspiciunt et luminaria ac Venus sunt in signis masculis, Luna vero est in occasu et malefici planetae sunt in gradibus succedentibus, virilia praecidentur viris et erunt in eis insignes laesiones, maxime si in Ariete aut Aquario Venus sita est; mulieres vero erunt steriles. Interdum et in facie laedentur et erunt balbi aut muti, qui Saturnum et Mercurium in cardinibus cum Sole coniunctos habent, praecipue si Mercurius sit occidentalis et ambo Lunam adspiciant. Mars vero adiunctus plerunque linguae impedimentum solvit, quod si Luna occurrit Marti. Et luminaria succedunt maleficis tenentibus cardines aut malefici sunt oppositi luminari