PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 229

Facsimile

adspectu copulatis aut oppositis, erunt inimicitiae et dissidia diuturna; si neutri sint positus quos dixi, vel amicitiam vel inimicitiam significantes, sed sint adspectus ut trigoni aut hexagoni, benevolentia erit sed minor, quadrati vero faciunt minora odia, ut existunt inter amicos simultates et querelae, tunc cum maleficae stellae ad ea loca venerint, quae amicitias significant, rursus vero inter inimicos inducias et reconciliationes cum boni adspectus incurrunt. Postquam autem tria sunt amicitiarum genera, aut enim coiunguntur homines consilio aut propter utilitatem aut propter voluptatem et dolorem, concurrunt igitur in amicitia haec tria, cum omnes positus aut plures ita inter se congruunt, rursus et inimicitiae erunt omnium generum, cum prorsus non congruunt positus. Cum vero lumina congruunt erit amicitia adiuncta consilio optima et tutissima, aut cum non congruunt erit amicitia pessima et infida; cum pars