PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 204

Facsimile

coniuncta erit impudicitia cum illuvie et infamia; Iupiter facit modestiores, verecundiores et cautiores; Mercurius famosiores et crebras morum, mutationes et maiora damna.

⟨IV⟩ Liber quartus Ptolemaei

⟨IV.1⟩ De eventum significationibus vel causis

Exposui quae ante editionem partus spectantur, quaeque partu edito statim insunt, et quae postea sequuntur, quae tamen temperamenti propria sunt, et qualitatem mixti referunt. Nunc ea recitabo, quae extra corpus sunt et aliunde accedunt, in qua narratione primum dicatur de facultatibus et dignitatibus, ut autem facultates ad corporis proprietates congruunt, ita dignitas ad animae praestantiam.