PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 89

Facsimile

prietates existant. Nunc propter faciliorem usum ad singula signa certas gentes adcommodabo hoc modo. The list of the twelve signs and their corresponding regions is missing (ed. Robbins, pp. 156-158; Hübner, pp. 121-122).

⟨II.4⟩ Admonitio de particularium praedictione

His expositis huic parti haec adiungi utile est: fixarum enim stellarum singulae illis regionibus significant, quibus et zodiaci partes attributae sunt vicinae his stellis, adspicientibus eas regiones, inducto per eundem polum circulo et propterea cognationem habentibus cum iis zodiaci partibus. Praecipuis vero urbibus ea loca zodiaci maxime significant in quibus Sol et Luna cum initia essent extructionis earum fuerunt, ut in genesi et ex cardinibus horoscopus. Quarum autem tempora extructionum non reperiuntur, medium coeli geniturae principum aut regum quolibet tempore sumatur. Inde summatim pertexi praedictiones poterunt, praecipue de insignibus accidentibus universarum