physice considerans semper potentiorem causam anteferet, ne propter similitudinem nativitatum, de forma dicat Aethiopem album fore aut prolixa et demissa caesarie, Germanum vero fuscum et crispum, aut hos placidos fore et amantes artium et spectaculorum, econtra vero Graecos, feros et ineruditos; neve de legibus et vivendi consuetudine aberret a gentis moribus, ut si quis Italo promittat sororis connubium, quod Aegyptiis usitatum est, aut Aegyptio matris connubium, quod Persis usitatum est. Denique semper universale fatum anteferendum est, deinde particularia secundum magis et minus accommodanda. Eodem modo et in divisione temporum, ad differentias aetatum accommodandi sunt eventus, ne hallucinantes infanti tribuamus actionem aut nuptias aut aliud conveniens adultis, aut effoeto seni generationem, aut aliud iuventuti proprium; sed pro temporum ratione aetatibus congruentia et posibilia accommodemus.