⟨III.9⟩ Cap. IX. De his qui non nutriuntur
Cum ad ae quae sunt in ipsa genitura reliquum sit de his, qui non nutriuntur pertractare, considerare convenit quod partim quidem hic modus ei sermoni adheret qui †at† de vite temporibus inscribitur, quoniam quaesita species non est ab utroque aliena, partim vero ab eo divisus est eo quod secundum ipsam considerationis vim aliquomodo differant. Is enim sermo in quo de vite temporibus tractatur, in his, qui tempora habent sensibilia contemplatur, hoc est non minoraunica solari revolutione non minora; tempus enim proprie huiusmodi annus deperhenditur, potentia vero illo minor menses sunt et dies et horae. Is vero sermo qui de his est qui non nutriuntur, in his inspicitur qui ad propositum tempus non perveniunt, sed ad minores numeros propter excessum malitie corrumpentium stellarum. Unde et ille multarum partium habet considerationem, hic vero magis universalem.