PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 140v

Facsimile

In mulieribus autem ipsum Solem inspicere oportet, quoniam ipse etiam in orientalibus quadris constitutus eas que sic eum habuerint dispositum in iuventute nubentes facit aut cum viris iunioribus coniungi, in quadris vero occidentalibus positus tarde facit eas copulari aut senioribus etateque provectioribus coniungit; et si in unius figure signo fuerit iuventus aut cum una matutinarum stellarum coniuntus, unum solum virum capere facit; in bicorporeo autem signo aut multarum figurarum positus aut cum pluribus matutinalibus stellis figuratus, multinubas facit. Saturnus igitur eodem modo cum Sole figuratus mulieres facit ut viros accipiant providos et utiles ac laboris amatores, Iupiter autem honestos et magnanimos, Mars vero actiosos et sine amore ac indomitos, Venus mundos et pulchros, Mercurius vite utiles et negociosos, Venus preterea cum Saturno pigros facit et in rebus venereis imbecilliores, cum Marte vero ardentes, et precipites et fornicarios, cum Mercurio circa pueros amoribus insanientes.

Dicimus autem nunc quadras orientales in Sole quidem oriens signum zodiaci et occidens, in Luna vero eas que sunt a