PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 33v

Facsimile

sed cum Saturno ac Mercurio quibus propter domicilia est attributum, habetque interdiu horum oecodespotiam Saturnus factionis gratia, nocte vero Mercurio. Estque Geminorum dodecatemori⟨or⟩um ad circulum estivum, Libre ad equinoctialem, Aquarii ad hybernum. Constituiturque hoc trigonum precipue subsolanum propter Saturnum, secundum mixtionem autem Boreapelioticum, proptereo quod Iovis factionem cum Saturni factione secundum diurnam rationem familiaritatem habeat propter diurnam factionem. Quartum vero trigonum, quod fit ex Cancro, Scorpione ac Piscibus, solo Marti qui solus reliquus erat, est relictus, eo quod rationem in eo habeat propter Scorpium qui corr. ex quod eius est domicilium; hab eius autem dominatumoecodespotiam et propter factionem et signorum femininitatem noctu quidem Luna, interdiu autem Venus. Simul sunt sortitae et est quidem Cancer ad circulum estivuum, Scorpio magis ad hybernum, Pisces ad equinoctialem. Constituitur que hoc trigonum precipue quidem Aphricum propter Martis ac Lunae oecodespotiam, secundum mixtionem autem Notolibicum propter dominii partem quam in eo Venus est adepta.

⟨I.19⟩ Cap. XIX. De altitudinibus

Que veroautem planetarum vocantur altitudines huiusmodi habent rationem. Cum enim Sol in Ariete collocatus ad sublime et septentrionalem semicirculum transitum faciat, in Libra vero constitutus ad humilem et australem, iure quidem Arietem tanquam altitudinem ei dedicarunt sub quo diei exorditur magnitudo et eius nature caliditas augeri incipit augeri, Libram vero tanquam humiliationem propter contraria.