PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 84v

Facsimile

hoc autem hominis. Assummit enim infans tunc plurima que prius quando in utero erat ei non aderant, et ipsa etiam quae solius humane nature sunt propria, corporalemque figurationem. Et licet id quod hora partus nos circundat ad talem esse nihil ei conferre videatur, ipsi tamen confert secundum ambientis nos corporis proprietatem prodire, in lucem quia natura post ipsius perfectionem secundum similem statum eius quod ab initio infantem formavit, particulariter exitus impetum operatur. Rationabiliter itaque in talibus stellarum figuratio existimari potest stellarum figurationem hora partus, talium esse significativam, non quidem ut prorsus effectivam, sed quasi necessario et secundum naturam effectivae potentiae perquam similem.

Quoniam vero propositum nobis est in presentia est et hanc partem artificio se adimplere, secundum considerationem premissam in principio huius libri de po de huiusmodi precognitionis possibilitate, antiquum prognosticationum modum qui secundum speciem stellarum omnium aut plurimarum procedebat contemperativam procedebat, eo quod valde diffusus est ac prope infinitus si quis eum exacte exercere velit secundum discursum velit exercere. Et maxime in particularibus considerationibus eorum que naturaliter considerantur, aut in his que in eorum traditionibus contemplantur evitabimus, quoniam inutilis est pariter ac difficilis.

Tractatus autem ipsos per quos specieis quelibet secundum modum inquisitivuum simul inspicitur, et stellarumet effectivas facultates erga singula iuxta proprietatem proprium modum et magis universalem stellarum,