⟨III.14⟩ Cap. XIIII. De animae passionibus
Quoniam animae proprietates is sermo subsequitur qui est de precipuis eius passionibus, generaliter quidem adnotare observareque Mercurium rursus ac Lunam opus est, quomodo videlicet ad invicem se habeant et ad angulos et eas atque ad eas stellas que habent male faciendi habent potestatem; nam si ipsi hoc est Mercurius et Luna disiuncti fuerint ad invicem ac nullam cum orientali horizonte habuerint connexionem et super eos ii †habent† fuerint elevati, qui contrarie ac nocenter sunt figurati, aut ab eis fuerint obsessi vel e diametro aspecti, variarum passionum circa anime idiotropias accidentium effectores sunt †ea† quarum iudiciumcognitio ab stellarum idiotropia que cum locis familiaritatem habent primitus accepta idiotropia contemplatur. Plurima igitur mediocrium passionum in his que superius de anime proprietatibus dicta sunt fere adduximus, illarum enim augmentum ex meleficarum excessuexuperantia perspici potest, quis enim passiones iure dixerit morum distemperantias ab ipsa mediocritate secundum defectum aut excessum deviantes. Que vero precipuam habent immoderantias et sunt tanquam valetudinaria m circa totam naturam et circa partem anime intellectivam simul ac passivam, ut figuraliter dicamus huiuscemodi nacta sunt observationem. Epileptici quidem ut plurimum efficiuntur quicunque, †s† Mercurio ac Luna, disiunctis ut diximus ad invicem existentibus aut cum horizonte orientali, Saturnum de die, de quidem interdiu, noctu vero Martem in angulis habuerint predictam figurationem contraria radiatione respectantes. Insani vero, quando iisdem sic se habentibus Saturnus viceversa de noctu, Mars vero de dieinterdiu figurationis fuerit adeptus dominatum, et maxime in Cancro aut Virgine aut Piscibus. Demoniaci autem et hygrocephali, hoc est humiditate capitis