Nemo autem excogitare penitus poterit in circulo ali quod nam principum in circulo substituat, in eo autem circulo, qui per signa medius voluitur, sola iure accipiet principia ea puncta, que ab equinoctiali et tropicis sunt determinata, hoc est duo equinocti alia et duo tropica. Dubitabit tamen †specilliam† hoc in loco, quo nam horum quattuor potissimum utatur; secundum igitur simplicem ac circularem naturam nullum ipsorum est tanquam ab uno principio procedens. Qui vero de his scripserunt usi sunt unum quippiam unicuqueut principium differenter supponentes ut secundum quasdam proprias rationes et naturales ⟨…⟩ συμπαθείας (from συμπάθεια: sympathy; quality, affinity) is left untranslated; Hübner p. 148, l. 890 inferentes. Habet enim unaqueque harum partium peculiare nonnihil, ex quo principium ac novus annus iure existimetur. Vernale quidem equinoctium eo quod tunc primum maior dies esse incipiat quam nox et quia humidi temporis est, atque hec natura, ut antea diximus, plurima inest incipientibus genituris. Tropicum autem estivuum eo quod in ipso maxima dies fiat et apud