quando domini illius dodecatemorii sive consonas sive contrarias configurationes fecerint cum locis geniturae principalibus.
⟨IV.7⟩ Cap. VII. De peregrinatione
Peregrinationis vero locus ex statu amborum luminarium ad angulos et precipue Lunae deprehenditur. Nam si Luna in occidentali angulo fuerit posita aut ab angulis declinaverit, peregrinationes efficit ac locorum mutationes; potest autem et Mars id ipsam aliquam efficere i. m. sive in occidente collocatus sive autem verticali angulo declinans, quando cum luminaribus diametrum aut quadratum statum obtinuerit. Quod si pars fortunae in signis peregrinationem facientibus ceciderit, et vitam omnem et conversationes et actiones in terris peregrinis nati habentes perseverant.
Si autem beneficae predicta loca in respexerint aut ad ea defferantur, honorificas habebunt ac lucriferas actiones in