PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 98r

Facsimile

Venus et Luna cum Mercurio effecto feminino; duos vero masculos et unam feminam sub Dioscurorum genitura Saturnus, Iupiter et Venus; duas preterea feminas et unum masculum sub genitura Cereris et Proserpinae, Venus, Luna et Mars. In quibus ut plurimum accidere consuevit ut hi qui nati sunt non veniant ad perfectionem, et quod cum notis quibusdam corporalibus nascantur, adhuc autem et quedam fiant in locis praecipua et insperata, propter huiusmodi accidentium apparitionem.

⟨III.8⟩ Cap. VIII. De monstris

Non est autem a proposita consideratione sermo de monstris alienus. Primum itaque in natis huiuscemodi luminaria ipsa aut declinantia inveniuntur aut nullam cum horoscopo ha connexionem ut plurimum habentia, ipsi quoque anguli a maleficis occupati. Quando igitur hu aliqua huiusmodi dispositio ante oculos fuerit proposita, i. m. quoniam fit sepe in humilibus et infelicibus genituris licet non sint monstrosae, considerare statim convenit h coniunctionalem aut plenilunarem copulationem que proxime precesserit et ab eius atque etiam locorum ipsius partus dominatorem. Nam si partus