⟨I.17⟩ Cap. XVII. De cuiuslibet stellae domiciliis
Habent autem et ipsi planete familiaritatem cum partibus zodiaci secundum ea, que vocantur domicilia, et secundum trigona et altitudines et terminos et huiusmodi. Domiciliorum autem familiaritas talem habet naturalem cause rationem. Cum enim ex duodecim signis ea que sunt septentrionaliora sint et loco qui supra verticem nostrum est magis quoniam alia appropinquantia ac ea de re caliditatis et caloris sint effectiva Cancer et preceded by two crossed out letters that I was not able to read Leo, iccirco hec duo maximis et precipuis, hoc est duobus luminaribus, domicilia attribuerunt. Signum quidem Leonis quod masculinum sit Soli, Cancri vero signum quod sit femininum Lunae. Consequenterque semicirculum qui est a Leone usque ad Capricornum solare supposuerunt, eum vero qui est a ⟨C⟩ancro usque ad Aquarium lunare, ut in utroque semicirculo unum signum unicuique stellarum quinque proprie attribuatur, alterum quidem ad Solem alterum vero ad Lunam figuratum, secundum spheras eorum motuummotuum illorum spheras et naturarum idiotropias. Saturno igitur, cumquod natura sit frigidior secundum calidi contrarietatem cumquequodque suppremam habeat zonam et procul a luminaribus distantem, diametra Cancro et Leonis signa sunt data sunt, Capricornus videlicet et Aquarius, eo quod hec dodecatemoria frigida sint et hiberna atque ob id etiam