PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 55v

Facsimile

Nasamonitidem, Garamanticam, Mauritaniam, Getuliam, Metagonitidem et quae positionem habent ad Libonotum totius orbis, familiaritatem quidem habent cum trigono Notolibico Cancro, Scorpioni et Piscibus cuius oecodespotiam iure SaturnusMars et Venus obtinent in figuratione vespertina. Quamobrem plurimis earum contigit predictae stellarum congruentie gratia, ut a viro et muliere duobus ex eadem matre fratribus ⟨…⟩ βασιλεύεσθαι (from βασιλεύω: rule, reign) is left untranslated; Hübner p. 116, l. 399 utque vir viris imperet, ac mulier mulieribus huiusmodique successio conservetur. Sunt autem calidi et ad mulierum concubito precipites, adeo ut coniugia per rapinas fiant, ac sepe cum noctis nuptis reges primi concumbant, apud quosdamnonnullos autem communes quoque omnibus mulieres sunt. Lascivum que ornatum suntamant et ornatu muliebri precinguntur propter Venerem, viriles tamen sunt quo ad animas et subdoli et magicam exercentes, deceptores quoque et seque periculis obiicientes propter Martem. Ex his autem qui Numidiam et Carthaginem et Aphricam inhabitant familiaritatem magis habent cum Cancro et Luna; quapropter sociabiles hi sunt ac mercatores et in omni libertate perseverant. Qui vero Mauritaniam et Getuliam et Metagonitidem incolunt cum Scorpione et Marte familiaritatem potius habent; unde ferocissimi hi sunt et pugnacissimi ac carnium manducones seque valde in pericula proiicientes viteque contemptores, adeo