⟨II.12⟩ Cap. XII. De particulari signorum natura ad aeris status
Arietis igitur dodecatemorium universaliter quidem propter equinoctialem significationem tonitrua efficit ac grandines. Particulariter autem quo ad magis aut minus ex proprietate fixarum stellarum, que in eo sunt, partes eius precedentes pluviose sunt ac ventose sunt, medie vero temperatae, sequentes autem aestuose ac pestilentes. Partes item eius septentrionales calefacientes sunt et corrumpentes, australes glaciales ac frigidae. Tauri dodecatemorium