Saturni veroautem stella maiorem suae qualitatis partem habet in infrigidando et nonnihil exsiccando, eo quod plurimum, ut videtur, a Solis absit caliditate ac simul ab humiditatum evaporatione. In hoc autem et in reliquis ex observationibus figurationum i. m. quas faciunt in figurationibus ad Solem et ad Lunam, potestates constituuntur quoniam alii quidem sic alii vero sic complectentis statum secundum magis aut minus videntur transmutare.
Martis vero stella exsiccandi magisprecipue atque comburendi naturam est adepta propter colorem proprie igneum quem habetquod igneus eius color praese†…† et quia Soli est vicinus est enim solaris sphera ei subiecta.
Iovis autem stella temperatam habet potestatis efficaciam, eo quod eius motus inter Saturni frigiditatem et Martis fervorem efficiatur; calefacit enim simul et humectat, quoniam vero propter subiectas spheras magis calefacit, genitalium ventorum existit operator.