PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 109v

Facsimile

faciunt, et quoniam ignorare aliquid horum turpe professori putamus, putamus] post corr. G si vero gratia difficultatis que in particularium demonstrationibus est sponte aliquid ita parvorum despiciat, presertim quando et penes suppositiones et penes observationes ipsas illud negligi potest, universaliter quidem sensum maxime quod negligitur collectum facit, errorem vero in apparentibus, si non colligitur, aut nullum aut minimum inducit. Arcum igitur arcu GD similem universaliter quidem non maiorem quinque unius gradus sexagesimis invenimus, quod per theorema illud demonstratur quo differentias arcuum equinoctialis ad arcus circuli qui per medium signorum est quasi in circulis qui per polos equinoctialis describuntur computavimus. In eclipsibus autem non invenimus eam maiorem duobus sexagesimis. Qualium enim est uterque arcus AB et AG 12, ad tot enim fere Lune in eclipsibus transitus pervenit, talis BD linea est unius. Ac ideo etiam AD xi 58′ proxime eorundem. Reliquus ergo GD arcus sexagesimarum duarum est que nec sextamdecimam quidem partem unius equinoctialis faciunt hore. De tanta vero differentia multum curare ostentationis magis est quam veritatis. Quapropter transitus Lune in obscurationibus ita consideravimus, quasi nihil ad sensum isti circuli differant. Facta est autem nobis consideratio hec, ut uno aut duobus exemplis totam rursus rem aperiamus hoc modo.

Sit punctum A Solis aut umbre centrum, pro arcu arcu] corr. ex arcus A autem lunaris circuli sit recta linea BGD, et supponatur centrum Lune tunc esse in B, quando accedens primum Solem vel umbram tangit, in D autem, quando recedens, coniunctisque lineis AB et AD, deducatur ex A ad lineam BD perpendicularis AG. Quod igitur, quando Lune centrum in G puncto erit, tunc et medium eclipsis tempus et maxima obscuratio erit, patet partim ex eo quod AB et AD linee equales sunt, et propterea etiam transitus BG transitui GD equalis sit, partim ex eo quod AG linea minor illis omnibus est quibus duo centra in BD linea coniunguntur. Perspicuum autem est quod etiam utraque linearum AB et AD utrasque simul semidiametros Lune atque Solis aut umbre continet et quod AG utraque ipsarum minor est particula diametri deficientis luminaris que ab obscuratione intercipitur.

Hec cum ita se habeant, fiat obscuratio exempli gratia digitorum trium, et primum supponatur centrum Solis esse in A. Quando igitur Luna est in maxima sua distantia, tunc AB 31′ 20′′ sexagesimarum fit et quadratum suum 181′ 47′′, linea vero AG 23 30′′