stelle CT quoque latitudinis arcus et CB longitudinis datur, et per demonstratam circuli per medium declinationem dantur arcus FI et CL. Patet ergo datos esse arcus IA et AF et IL et LT et NF, ergo reliquus quoque NT propter hec dabitur.
Rursus quoniam proportio corde dupli arcus FI ad cordam dupli arcus IA composita est ex proportionibus cordarum dupli arcus FT ad dupli dupli] corr. ex duppli G TN et dupli dupli] corr. ex duppli G NL ad dupli LA, sunt autem etiam de arcubus qui queruntur per ea que dicta sunt dati arcus FI et IA et FT et TN, per coortus coortus] corr. ex cohortus G etiam equinoctialis in recta sphera atque zodiaci ex arcu CB arcus LA, ideo dabitur etiam reliquus NL. Et propterea quoque ex toto arcu NA dabitur MB arcus zodiaci coorientia etiam atque cooccidentia simul cum fixis equinoctialis zodiacique puncta per collocationes in medio celi facile hoc modo capiuntur.
Sit enim ABGD meridianus circulus, equinoctialisque semicirculus sit EG in polo F, orizontis autem semicirculus sit BED, oriaturque stella per I orizontis punctum, et describatur FIT maximi circuli quarta pars per puncta F, I. Quoniam igitur rursus FT et EB arcus in duorum maximorum circulorum arcus AF et E protracti sunt, erit proportio corde dupli arcus FB ad dupli BA composita ex proportionibus cordarum dupli arcus FI ad dupli arcus IT et duppli TE ad duppli E. Sed de arcubus qui queruntur arcus FA et FT et EA quarte partis sunt, datur etiam per elevationem quidem polorum arcus FB, per medium autem celi, tum T punctum equinoctialis, tum TI arcus. Ergo dabitur etiam reliquus arcus TE.
Facile autem intellectu est quia etiam in cooccidendo, si ad precedentia T puncti equalem ET arcui TC arcum ceperimus, stella I simul cum C puncto equinoctialis occidet, propterea quod tunc ipse occasus equaliter arcui BI fiet, equalem autem rursus angulum ad meridiani meridiani] corr. ex meridiam G precedentia intercipi angulo illi qui in hac figura ab AF et FT ad succedentia continetur manifestum est.
Hinc etiam a predemonstratis in singulis climatibus coorientibus atque cooccidentibus zodiaci ac ac] add. s. l. G equinoctialis, tum pars zodiaci dabitur que simul cum E puncto equinoctialis et cum ipsa stella cooritur, tum pars que simul cum C et ipsa stella occidit. Patet igitur quod, quibus in temporibus in illis zodiaci punctis per verum sui motum Sol invenitur, in iis et ortus et medii celi locationes et occasus fixarum simul cum eo facti et ad centrum eius relati ac vere coangulationes vocate fient