sed quia ostendere voluimus voluimus] corr. ex volumus A quod, si attente is modus rationeque consequenti adhibeatur, propositam rem totam in ordinem potest certum redigere, sin vero parvum aliquid de tam multis pretermiserit, longe admodum a proposito aberraturum, utque intelligatur quam difficilis sit horum omnium restitutio, siquis perspicaciter harum observationum electionem adhibeat.
Ab expositis enim revolutionum restitutionibus secundum Hipparchi calculos mensium quidem, ut diximus, restitutio recte sane computata nulla re sensibili a veritate aberrat, inequalitatis vero atque latitudinis longe abest a veritate, que res nos impulit ut ut] add. s. l. G simpliciorem facilioremque ad harum rerum investigationem viam et rationem quereremus, quam paulo post una cum inequalitate lunari demonstrabimus, si prius, ut facilior ad cetera ingressus sit, medios particulariter motus longitudinis inequalitatis distantie latitudinis consequenter ad exposita restitutionum tempora et cum eis que ab emendatione ipsarum colliguntur exposuerimus.
〈IV.3〉 Capitulum III: De Lune motibus equalibus aequalibus] corr. ex qualibus G secundum partes suas
Si ergo diurnum Solis medium motum 0 59′ 8″ 17′′′ 13′′′′ 12′′′′′ 31′′′′′′ proxime in dies unius mensis 29 31′ 58′′ 20′′′ multiplicaverimus et summe addiderimus unius circuli gradus 360, habebimus quot in mense uno Luna medie per longitudinem movetur gradus 389 6′ 23′′ 1′′′ 24′′′′ 2′′′′′ 30′′′′′′ 51′′′′′′′ proxime, hos si partiti fuerimus in expositos mensis dies, habebimus medium diei secundum longitudinem graduum 13 1′ 34′′ 58′′′ 33′′′′ 30′′′′′ 31′′′′′′ proxime.
Et rursus si 269 inequalitatis revolutiones in 360 unius circuli gradus multiplicaverimus, habebimus multitudinem graduum 96840; hos si per 7412 10′ 44′′ 51′′′ 40′′′′ dies mensium 251 partiamur, medium diurnum inequalitatis motum habebimus graduum 13 3′ 53′′ 56′′′ 29′′′′ 38′′′′′ 38′′′′′′.
Similiter si 5923 latitudinis revolutiones in 360 unius circuli gradus multiplicaverimus, habebimus graduum multitudinem 2132280, hos partientes partientes] post corr. G per 5458 mensium dies 161177 58′ 58′′ 3′′′ 25′′′′, habebimus latitudinis quoque medium diurnum motum 13 13′ 45′′ 39′′′ 40′′′′ 17′′′′′ 19′′′′′′.
Rursus si a diurno longitudinis Lune motu medium Solis motum subtraxerimus, habebitur etiam distantie medius diurnus graduum 12 11′ 26′′ 41′′′ 20′′′′ 17′′′′′ 59′′′′′′, quamvis per demonstrationes quas postea, ut diximus, ad considerationem hanc adducemus eosdem ferme diurnum longitudinis et distantie motus eis inveniamus quos modo exposuimus.