suarum et epicyclorum ad septentrionem ex suppositione, ducuntque secum superficies epicyclorum in versione quidem que in prima quarta fit ad borealissimum terminum, in ea vero que in secunda ad excentrici rursum superficiem, in ea que in tertia ad australissimum terminum, in ea que in ultima que restitutionis est ad primam principii superficiem. Huius autem motus initium atque restitutio, in Saturno quidem et Iove et Marte a sectione que in nodo ascendente fit constituitur, in Venere vero a minima excentrici longitudine, in Mercurio autem a maxima similiter. Diametri vero que rectos angulos ad predictas faciunt in tribus quidem superioribus equedistantes ad superficiem circuli per medium semper, ut diximus, sunt aut tantum oblique ad ipsum, ut nullius ea obliquatio cure digna sit, in Mercurio autem atque Venere ipsi quoque in principio quodam in superficie circuli per medium constitute traducuntur a parvulis circulis sequentibus, ut ita dicam, terminis ipsorum appositis, ii mediocres rursum sunt ad tantum latitudinis motum et recti ad superficiem circuli ad medium centraque sua in diametris habent equidistantibus a superficie circuli per medium, volvuntur autem equaliter cum aliis ab altero principio eorum que sunt in sectionibus superficierum suarum et epicyclorum ad septentrionem per suppositionem rursum, ducuntque secum vespertinos expositarum diametrorum terminos eodem modo, ut dictum est, in istis etiam motus principium atque restitutio in Venere quidem a nodo addentis semicirculi constituitur, in Mercurio autem ab aufferentis. aufferentis] corr. ex auferentis G
Ilud preterea de parvulis parvulis] corr. ex paulis G his circulis a quibus epicycli transferuntur dicendum est quod equaliter etiam ipsi a superficiebus ad quas declinationum traductiones fieri afferimus dividuntur. Sic enim solummodo motus suos secundum latitudinem equales in utraque fieri parte accidit. Revolutiones autem suas ad motum equalem non circa suum, sed circa aliud faciunt centrum quod possit facere eandem ad parvulum circulum excentricitatem quam habet motus longitudinis stelle ad circulum qui per medium signorum est. Nam cum restitutiones tam in zodiaco quam in parvulo circulo equalis temporis supponantur, et ad hec motus qui fiunt in utraque parte quarta alter alteri secundum apparentia coaptentur, si circuli parvuli circumductio ad centrum fieret suum, nullo modo posset propositum evenire, cum motus parvorum circulorum