pauciores sint quam 90, sin vero plures, reliquos ad 180. Totidem enim erit taliumque angulus minor alter de duobus angulis qui fiunt in huiusmodi sectione, qualium unus rectus est 90. Gradus ergo istos duplicatos queremus in tabula cordarum tum ipsos tum reliquos ad 180, et quam proportionem habet corda arcus duplicatorum graduum ad cordam reliqui arcus ad semicirculum, hanc proportionem diversitas aspectus secundum latitudinem habebit ad diversitatem que per longitudinem est. Tanti enim circulorum arcus indifferentes a cordis sunt. Si ergo multiplicaverimus appositarum cordarum numerum in diversitatem captam in circulo qui per punctum verticis describitur et factum numerum per 120 seorsum parciemur, habebimus partes congrue diversitatis aspectuum eas que a partitione facte sunt.
Universaliter autem in diversitatibus aspectus secundum latitudinem quidem, si punctum vercicis in meridiano borealius sit quam pars circuli qui per medium signorum est que tunc erit in medio celi, diversitas aspectus ad meridiem eius erit, sin vero australius, diversitas aspectus secundum latitudinem ad septentrionem erit. In diversitatibus autem aspectus secundum longitudinem, quoniam quantitates angulorum que in tabula conscribuntur illum continent de duobus angulis a sequente portione obliqui utrinque contentis qui ad septentrionem est, quando quidem diversitas aspectus aspectus] add. s. l. G secundum latitudinem ad septentrionem est, si angulus inventus maior est recto, erit diversitas aspectus per longitudinem ad antecessionem, sin vero recto minor, ad successionem signorum, quando vero diversitas aspectus secundum latitudinem ad meridiem est, e e] add. s. l. G converso, si angulus maior est recto, ad successionem signorum diversitas aspectus secundum longitudinem erit, sin autem minor, ad antecessionem.
Usi autem sumus iis que de Sole iam pridem demonstravimus quasi sensibilis diversitas aspectus eius non sit, non quia nesciebamus quanta in his futura esset differentia ex diversitate aspectus quam de ipso eramus demonstraturi, verum quoniam non ita magnum errorem hinc ad apparentia putavimus accessurum, ut necesse fuerit nonnulla illorum movere que sine hac brevi diversitate preponebantur, similiter etiam in diversitatibus aspectuum lunarium satis nobis fuerunt arcus et anguli qui ad circulum qui per medium signorum est fiunt a circulo qui maximus per polos orizontis describitur loco illorum qui ad obliquum Lune conspiciuntur. Differentia enim que penes hanc rem in eclipsibus fit insensibilis est et expositio illorum omnium multiplex in demonstrationibus et difficilis in computationibus, computationibus] corr. ex compotaionibus G