earundem. Minor enim est quam AB tribus solaris diametri duodecimis, hoc est 7 50′ et quadratum eius 552′ 15′′, quare quadratum etiam linee BG erit earundem 429′ 32′′, ipsa vero BG per longitudinem 20′ 43′′ proxime. Quas in quarto prime solaris tabule ordine ad tres digitos apponemus. In minima vero Lune distantia AB linea rursus fit 33′ 20′′ sexagesimarum et quadratum suum 1111′′ 7′′′, AG vero 25′ 30′′ et quadratum suum 650′′ 15′′′ et reliquum quadratum linee BG sexagesimarum 460′′ 52′′′. Quare linea ipsa BG 21′ 28′′ erit earundem, quas similiter in quarto tabule solarium eclipsium ordine ad tres digitos apponemus.
Supponatur rursus A punctum umbre centrum esse et obscuratio eiusdem quar〈t〉e quarte] quare post corr. G partis lunaris diametri. In maxima ergo Lune longitudine 56 24′ AB linea sexagesimarum fit et quadratum suum 3180′ 58′′, AG vero linea 48 34′ earundem. Minor enim est quam AB quarte lunaris diametri parte, idest 7 50′, in maxima longitudine et quadratum eius 2358′ 43′′. Quare quadratum BG linee relinquitur 822′ 15′′, ipsa vero linea BG erit per longitudinem 28 41′ earundem. Quas in quarto prime tabule lunarium eclipsium ad tres digitos apponemus transitum incidentie continentes qui ad sensum transitui replectionis idem est, in minima vero longitudine AB quidem linea 63 36′ sexagesimarum fit et quadratum suum 4044′ 58′′, AG vero 54 46′ earundem. Excessus enim 8 50′ quarta rursus pars est lunaris diametri in distantia minima, eius quadratum est 2959′ 23′′. Quare relinquetur quadratum BG linee 1045′ 35′′, ipsa vero linea BG 32 21′ per longitudinem earundem. Quas similiter in quarto secunde tabule lunarium eclipsium ad tres digitos apponemus.
Sed gratia temporis more que in lunaribus obscurationibus invenitur sit umbre centrum in puncto A, et recta linea BGDF sit pro arcu obliqui lunaris circuli, et B quidem punctum centrum esse Lune supponatur, quando primum deforis accedens umbram tangit, G vero ubi centrum Lune futurum sit, quando primo tota deficiens ab interiori parte umbre circulum tanget, E autem ubi rursus centrum Lune sit, quando recedens primum ab interiori parte umbre circulum tangit, F autem ubi erit centrum Lune, quando tandem recedens deforis umbram tanget. Predemonstratis igitur etiam hic servatis, illud preterea patet, quod utraque linearum AG et E excessum continet quo semidiameter umbre Lune semidiametrum excedit. Quare GD transitus DE transitui equalis fit et uterque medietatem continet more et reliqua