PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 81r

Facsimile

descripserimus, fiet proportio E linee ad lineam AM que per eclipsis demontrata est. Maxima vero differentia erit, quando epicyclus per I minimam excentrici longitudinem transitum facit, sicut epicyclus qui describitur per puncta X O, quod rursus in mediis accidit quadraturis. Maior enim fit proportio XI linee ad IE lineam ceteris omnibus que in aliis positionibus colliguntur. Nam cum linea XI equalis semper et eadem sit, a centro enim est epicycli linea EI, cum sit a centro terre, omnibus aliis que ad excentricum protrahuntur minor esse cognoscitur.

〈V.3〉 Capitulum III: De quantitatibus inequalitatis Lune que penes distantiam suam a Sole accidit

Sed, ut quanta maxima inequalitatis differentia fiat, perspiceremus, perspicieremus] post corr. G quando in minima excentrici longitudine epiciclus invenitur, observavimus in his Lune ad Solem distantiis in quibus et cursus eius medii proxime fuerunt, —tunc enim maxima inequalitatis differentia fit—, et distantia eius a Sole medie accepta quartam proxime partem faciebat, quando etiam epicyclus in longitudine minima excentrici erat et ad hec in quibus in quibus] in quibus supple Lune distantiis add. marg. G istis sic se habentibus nullam diversitatem aspectus per longitudinem Luna faciebat. Nam his ita se habentibus, si etiam distantia secundum longitudinem que observatione instrumentali apparuit eadem vere distantie sit, tuto certe differentia etiam secunde inequalitatis quam querimus capietur. His igitur observationibus facta consideratione, inveniebamus quando in minima longitudine erat epicyclus maximam inequalitatis differentiam fieri ad medium quidem progressum graduum 7 40′ proxime, ad primam vero equalitatem 2 40′.

Sed ut exempli gratia una vel altera observatione ante oculos hec diiudicatio ponatur, secundo anno Antonini Phamenoth secundum Egyptios die xxv post ortum Solis ante meridiem horis equalibus 5 15′ Solem in Lunam instrumentali observatione perspeximus. Sol igitur in Aquarii gradibus 18 50′ prospiciebatur, cunque quartus quartus] igitur add. et del. A Sagittarii gradus in medio esset celo, Luna perspiciebatur 9 40′ Scorpions gradus obtinere. Obtinebat autem totidem vero etiam motu suo. Nam cum esset in prima parte Scorpionis et distaret a meridiano per longitudinem versus occasum horis 1 30′, nullum sensibilem diversitatis aspectum faciebat. Est autem a locis in primo anno Nabonasari constitutis usque ad observationem tempus annorum egptiacorum 885 885] post corr. G et dierum 203 et horarum