PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 10r

Facsimile

aut Sagittario, ivit versus orientem. Si autem in Tauro vel Virgine vel Capricorno, quere eum in meridie. Quod si fuerit in Geminis vel Libra vel Acario, Acario] Aquario PF quere eum in occidente. Si autem in Cancro seu Scorpione aut Piscibus se receptaverit, in septemtrione.

⟨52⟩ Quot fratres aliquis habeat Title om. P; quot fratres vel sorores habeat quis F

Cum autem scire desideras quot fratres aliquis seu sorores habeat, oriens inveni inveni] inveniens P; inveni corr. in invenias F signum, deinde cave III et prospice quot stelle caveant III, III] om. PF et tot fratres vel sorores habet. Si vis scire quot sint femine aut quot masculi, vide in quibus signis sint ipsi planete qui propiciunt III et cave si planeta sit masculini ⟨generis⟩, et tot erunt masculi. Verbi gratia. Si III planete prospiciunt III et duo sint in signis masculini generis, duo erunt masculi et una femina. Et sic de ceteris iudica.

⟨53⟩ Quid operentur planete Title om. P; Que negotia conveniant planetis F

Nunc autem que superius promisimus, scilicet que negotia quibus planetis conveniant tibi adimpleamus. Si Luna et Saturnus simul fuerint aut in IIII vel VII aut X, non est bonum facere navem vel mansionem, nec bonum serere agros, non est bonum intrare ante dominum aut ante abbatem aut ante senem neque ante vicecomitem, non est bonum ire loqui bubulco vel rustico. Si Luna cum Saturno in III vel V vel IX aut XI fuerit, est bonum facere navem, mansionem, etiam serere agros, et intrare ad loquendum domino abbati, seu bubulco vel rustico loqui. Luna et Saturno in II vel VI commorantibus, aut VIII aut XII, ad omnia superius dicta neque bonum neque malum erit. Quod si Luna in una mansione cum Iove inhabitaverit, vel in III aut V seu VIIII seu XI, bonum est ire ad loquendum testibus, bonum est ire ad loquendum episcopo aut gaido, bonum est ire ad forum causa vendendi vel emendi, et bonum est vendere et emere. Iove vero et Luna simul existentibus in IIII aut VII sive X, nec multum bonum nec multum malum loqui testibus seu episcopo seu gido aut vendere et emere. Iove et Luna commorantibus in II vel VI, VIII aut XII, ad supra dicta neque bonum neque malum. Mars quoque et Luna cum in IIII fueri⟨n⟩t aut VII vel X, est malum, non emas ensem neque aliqua arma, non loquaris gaido aut amire aut domino scoli, domino scoli] domino, id est domino exercitus navis scoli P; domino F nichil facias ad ignem vel aurum vel argentum, nullum vulnus incidas, non minuas sanguinem de brachio, non vadas vadas] PF; vendas L ad bellum. Si Luna cum Marte in III aut V sive IX sive XI fuerit, emas ensem, arma, loquere gaido, amire, domino scoli, quicquid vis fac⟨ere⟩ ad ignem, fac purgare aurum et labo