PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 6v

Facsimile

et de itinere faciendo ac multis aliis regulas certas et expertas in medio ponamus. Cum igitur aliquis ad te gratia itineris veniet, hec regula que tibi dicetur ab animo tuo non labatur. In primis astrum quod in oriente mergitur prospicias, deinde VIIII signum considera. Si itaque fuerit ibi Saturnus, habet nauta ventum contrarium, iramque maris, bene tamen vadit iter suum sed moratur multum. Iupiter autem si in VIIII fuerit predicto, aura prospera vehitur, neque iram maris habet, prospere quoque vadit atque redit. Si autem Almerich, id est Mars, ibi fuerit, inimicos in via inveniet ac tollunt de pretio eius; si navis fuerit que prelietur, capietur; si vero preliata non fuerit, non capietur. Si autem in VIIII nulla fuerit, tunc III non aliter caveas. Si nullam in predictis locis esse contigerit, qualis dominus VIIII sit prospicias. Si autem bene se habuerit, procul dubio bonum est iter. Si Sol fuerit in IX, timetur de inimicis multum et semper putant capi, veruntamen bene vadunt, licet non multum proficuum faciant. Si Venus autem ibi fuerit, via bona erit et gaudent in comedendo atque mulieres inveniunt cum quibus amicantur, morantur in terra, iter bonum est. Si autem in VIIII dicto extiterit Mercurius, vadunt et redeunt sed non lucrantur. Luna vero si ibi permanserit, cito vadit et redit et stat duobus diebus ⟨quia⟩ non habet ⟨tempus⟩, quia non habet tempus] P; quia tempus non habeat F; quia and tempus sup. lin. other hand L et postea bene graditur sed non multum proficuum facit.

⟨28⟩

At si scire desideras ad quot dies vadat, annos planetarum et dies inde facito et sic iter diiudica. Verbi gratia. Si fuerit Saturnus, revertetur vel ibit ad XXX dies vel XLIII et dimidium vel LVII. Sic etiam facias de ceteris. Similiter iudica quantum debeat morari in aliqua domo vel qualiter.

⟨29⟩ De non faciendo itinere Title Quando iter fieri non debet (debeat F) PF

Si autem nosse desideras quando iter fieri non debeat et, ut vulgo loquamur, distornetur, hoc modo cognoscas. Signum quod oritur prospice dominumque eius. Si autem retro dominus IX vel III et Luna est cum ipsorum aliquo, non perficiet iter et vadit atque revertitur, et ita facit usque quater et tamen non vadit. Et si dominus I revertitur et dominus IX non revertatur vel dominus tertii non revertatur et ille que sunt cum Luna non revertuntur, vadunt et dicunt ‘Revertamur!’, sed tamen vadunt. Si vero Luna est cum primo qui revertitur, non vadunt. Et si dominus tercii seu IX revertitur et primus non retrogradatur, non tamen vadunt et inter se mutuo dicunt ‘Eamus, eamus!’ et habent ventum contrarium nimis et revertuntur.

⟨30⟩ De veris rumoribus vel falsis Title om. PF

Quando aliquis venit et nova dicit si scire desideras si sint veri vel falsi, veri vel falsi] vera vel non P; vera vel falsa F