PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 9v

Facsimile

subtrae a X III et remanent VII. Tot itaque diebus proferas manere bellum, nam ista signa sunt dierum. Si autem inter unum et alium planetam sint III signa vel V, faciunt pacem; sic etiam in VIIII seu XI. Quod si inter unum et alterum sunt duo signa vel VI seu VIII aut XII, non habent bellum et separantur et tamen non faciunt pacem.

⟨46⟩ De furto

Cum itaque aliquis de furto te consulere desiderat, ut ei notificare valeas, hoc preceptum firmiter in animo teneas. Diligenter coniectura habitaculum quod tunc emergitur, ac ac] PF; al’ (aliter?) L per hoc et VII. Et si dominus I fuerit in VII, multum laborat et tamen invenit. Sed si dominus VII est in primo, qui abstulit sua sponte restituet. Quod si Luna in V fuerit, invenitur. Et quando quando] PF; qm. L dominus primi est in primo, invenit. Ac si dominus II in VIII fuerit, non reperitur. Et quando Sol est in V a Luna aut Luna in V a Sole, invenitur. Si autem Sol et Luna simul fuerint ⟨in eodem gradu vel sub unbra, id est per V gradus ante vel retro⟩, In eodem… retro] P; in eodem gradu vel V sub unbra, id est retro vel V ante F numquam inveniet.

⟨47⟩ Si tui famuli fecerunt furtum

⟨Si autem scire desideras si tui fecerunt furtum, diligenter oriens signum prospice. Et si Sol et Luna in tertio a semetipsis vel IIII vel V seu VII, IX vel XI, si sic fuerint, sui fecerunt.⟩ Nota quod ista regula est nimis generaliter data et est hoc modo restringenda. Si volueris scire si tui fecerunt furtum, prospice signum quod oritur, deinde II seu VI ab eo. Et si stella primi fuerit in aliquo istorum vel e converso, scias quod tui fecerunt furtum.

⟨48⟩ De qualitate partus Title Qualem prolem mulier deferat in ventre PF

Siqua mulier te adierit et cuiusmodi prolem habere debeat quesierit, quesierit] falce honorata filiationionis P; et desideras nosse quo falce sit honerata filiationis F hanc ⟨regulam⟩ enodare iubemus. Cave signum quod oritur et vide si est masculus vel femina masculus vel femina] masculum vel feminum P; om. F signum illud et vide ubi sit dominus eius. Si est in signo masculini vel feminini generis, tunc prospice dominum V si ⟨est masculini vel feminini ac prospice Lunam si est⟩ est masculini vel feminini ac prospice Lunam si est] P; est in signo masculini vel feminini ac prospice Lunam si est F in signo masculini vel femini femini] feminini PF et dominum hore si est in masculino vel feminino. Si plures sint mansiones masculini generis, erit masculina proles. Et si pauciores fuerint, erit feminina.

⟨49⟩ De fugitivo Title Si reverti debeat P; Si reverti debeat fugitivus F

Si quis ⟨a te⟩ quesierit de fugitivo si reverti debeat, prospice oriens signum atque planetam eius et prospice dominum VI et VII. Et si dominus VI est cum domino I vel dominus VII est cum domino I, invenietur fugitivus. Et si non sit cum illo, non invenietur. Si autem dominus VI vel VII est in primo, ipse sua voluntate revertitur.

⟨50⟩ Si sit in civitate Title De fugitivo si est prope vel non P; De fugitivo si est prope aut longe F

Si cupis scire si fugitivus sit in civitate adhuc aut in villa aut extra ⟨iam⟩ exierit, prospice dominum primi. Si est in II vel in V vel in VIII seu in XI [fuerit], iam exivit a civitate, sed adhuc prope est. ⟨Et si est dominus I in tertio vel VI vel VIIII an XII, longe iam ivit.⟩ Si autem dominus I est in primo vel IIII seu VII aut X, adhuc est in civitate.

⟨51⟩ Versus quam partem ivit Title om. PF

Si optas scire versus quam partem iverit, intuere dominum I. Si est in Ariete vel Leone