PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 7v

Facsimile

gignet filias, reliquos quoque procreabit masculos. Quod si unus horum, id est Cancer vel Scorpius aut Pisces, in nativitatis signo fuerit, similiter iudicabis. Et si non prospice signum X seu VII aut primum, simili quoque modo diiudica. Quando vero Venus et Iupiter aut aliquis horum erit in V, filios procreabit. Nativitate autem ignorata, diligenter turrem intuere que surgit. Si fuerit in V unus de bonis, unum habebit filium. Si itaque nosse desideras quando habebit filium istum, diligenter intuere in qua turrium sit dominus V. Si in II turre, id est in VI, id est in VI] id est VI P; om. F in II anno habebit. ⟨Si autem in tertia turre dominus quinti dominus quinti] P; om. F fuerit, in III anno habebit.⟩ Quod si fuerit in IIII, ⟨in IIII⟩ anno heredem habebit. Sicque facias de ceteris sequentibus ⟨signis⟩. Cum autem dominus V repertus sit in V, iudica cum habiturum in eodem anno.

⟨34⟩ De habenda societate vel uxore Title De societate P; De societate vel uxore habenda F

Si scire cupis de societate vel uxore habenda cum aliquis aliquis] PF; aliquid L hoc querit, huius regule non surdus auditor existas. Prospice mansionem que in oriente apparet, deinde VII intuere. Et si Iupiter vel Venus vel Capud ibi habitaverit, in eodem anno uxorem vel societatem habebit. ⟨Si autem aliquis horum ibi non fuerit cum ingressus fuerit de his, tunc societatem sibi aliquam copulabit.⟩ Si autem… copulabit] P; om. F

⟨35⟩ De negotio sive servitio Title De servitio sive de aliquo negotio PF

Cum autem, fili, aliquis a te quesierit de aliquo servitio sive negotio ut statim consulere valeas, pro certo hoc preceptum oblivioni non oblivioni non] non oblivioni PF tradas. Prospice horam et dominum ore. Si fuerit in X turre, vide si negotium est aptum domino hore. Quod si sic fuerit, si iverit, factum erit. Quod si sic fuerit, si iverit, factum erit] Quod si sic fuerit, negotium factum erit F; Et si dominus hore fuerit in X turri, inde si negotium est aptum P Quod si negotium non congruit domino hore, tu fili, considera cui hore domino negotium congruit et calcula quousque hora est, et dominus hore in X turre est competens illi negotio. Verbi gratia. Si sit hora Iovis et Iupiter sit in X turre et negotium congruat Iovi, vadat, statimque factum erit. Et si Iupiter erit in X, expectet donec ita fiat sicut dictum est. Sic etiam fac de ceteris horis. Que autem negotia horis et planetis conveniatur sequentia nos docebunt.

⟨36⟩ De alicuius captione Title Si debeat potu P; Si debeat poni in captionem F

Aliquo studiose consulente de se vel de alio si poni in captione debeat, statim XII turrim cave. Et si dominus I fuerit in ea, ponetur in captione. At si dominus I cum domino XII ⟨habitaverit in aliqua turrium, similiter in captione ibit. Quod si dominus primi cum domino XII⟩ erit in III vel V seu VIIII vel XI, III vel V seu VIIII vel XI] secondo signo vel Vi seu VIIII P; secundo signo vel VIII seu VI F cito inde exit. Si dominus I cum Venere seu Iove vel Capite, cito inde expeditur. Siquidem Venus vel Iupiter seu Capud fuerit in III vel V seu VIIII seu VIII] seu XI P; om. F ab illis, similiter exit. Et si ⟨Almeric, id est⟩ Mars, est cum ipsis vel si Mars est in V, morietur. Sed si Saturnus fuerit cum ipsis vel fuerit cum uno, cum uno] in I P; in X F ⟨non⟩ morietur, sed tamen multum ibi moratur. Et si Sol est cum domino