PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 8r

Facsimile

I et domino XII, morietur ibi.

⟨37⟩ De morte Title Que morte debeat qui mori P; om. F

Restat, fili, quoddam utillimum quod tibi volumus explicare, quod tuum non est ignorare, qua morte debeat ⟨aliquis⟩ aliquis] P; om. F finire. Cum itaque aliquis veniens querit qua morte debeat affici, diligenter VIII dominum prospice. Et si Leo est VIII, ita quod dominus eius male se habeat, a bestia interficietur. Si vero Saturnus fuerit cum domino VIII et erit in Cancro seu Scorpione aut Piscibus, morietur in aqua. Si autem dominus VIII est solus in aliquo signorum, non extranea morte vitam suam finiet.

⟨38⟩ De furto Title LP; Si furtum inveniatur aut non F

Cum aliquis gratia querendi furti ad te venerit, computa signum quod emergit et cave ⟨turrim⟩ turrim] P; tu F diligenter VII. Et si fuerit dominus I in VII aut dominus VII in I, vel Luna in signo primo, invenietur. Si fuerit Saturnus seu Mars aut Cauda in secundo signo, non invenietur. Et si non ita fuerit, cave dominum II. Si sit in I, invenietur. Et si dominus primi in secundo fuerit, non invenietur.

⟨39⟩ ⟨De furis similitudine⟩ Title F; om. P

Si autem scire optas de figura furis, scilicet cuius figure sit, cave stellam que in VII est, et illius figuram habebit. Et si nulla ibi fuerit, prospice I, atque effigiem illius gerit. Et si non, II similiter intuere.

⟨40⟩ ⟨Que sit res furata⟩ Title F; om. P

Quod si rem que ablata est scire desideras, scias cum qua stella est Luna. Si est cum Saturno, est ferrum vel plumbum vel res nigra. Iupiter vestimenta alba vel argentum vel rem argentei coloris vel rem albam gerit. Sol autem aufert aurum vel laboratas res cum auro vel res aurei coloris. Mars autem portat es vel res que mittuntur ad ignem, vel rubeas vel brunas, rubeas sicut es, brunas sicut ensis. Venus fugit cum rebus femineis, sicut est anulus et vestimenta seu ornamenta mulierum. Luna si nulla sit cum ipsa, furatur equos aut bestias aliquas, vel aliqua vasa. vel aliqua vasa] aliquas aut utres vel alia vasa P; aliquas utres vel alia vasa F Mercurius furatur causas ubi sunt subtilia opera sculpta vel sicut sunt carte scripte vel aliquis liber seu res feminales.

⟨41⟩ Quid aliquis gerat in manu Title Quid deferat in manu PF

Est quiddam quod modo autumamus probare probare] propalare PF ubi te magna cautela oportet insudare, scilicet ut scias quid absconsum gerat in manu. manu] corde PF Diligenter prospice oriens signum. Et si Almerich, id est Mars, est ibi, defert rem rubeam aut rem que mittitur ad ignem. Si autem Iupiter fuerit ibi, portat monetam aut rem mixtam viridi et ialno, sive librum vel cartas que in ecclesia leguntur. Quod si Saturnus ibi permanserit, res erit nigra seu fetida, seu pellis seu os mortui, sive res gravis nature. Mercurius autem si ibi extiterit, erit res rotunda, parva, seu cartula rationis, scilicet vel aliqua grana. scilicet vel aliqua grana] vel arborum fructus sive grana rubea P; om. F Venere autem ibi existente, pulcra res erit vel anulus sive cercelli vel perla, perla] PF; parva L id est lapis, vel aliquid pagmerini. vel aliquid pagmerini] om. PF