ordinibus autem satis bone prosunt, male nimis obsunt.
⟨21⟩
Vidisti utiliter quod diximus. ⟨Dicamus⟩ Dicamus] P (sentence om. F) itaque quas artes, quia te desiderare non ignoro ⟨quomodo in nativitate possit provideri, debeant adipisci. Quando igitur artem hominis cupis non ignorare⟩, quomodo… ignorare] P (the first two sentences are omitted in F, whose chapter begins Quando igitur artem hominis cupis scire non ignorare…) vide horam, et per ipsam nativitatis turrem, et illius planete qui erit ibi, illi artem iudicabis. et illius planete… iudicabis] et ille planeta (illum planetam F) qui erit ibi suam artem attribute (attribuit F) ei PF Si vero nullus ibi fuerit, diligenter inspice primum, et si aliqua stella de VII erit ibi, illius artem iudicabis ei. Et si nulla fuerit in his locis, artem amici turris ⟨nativitatis⟩ nativitatis] PF; i. m. other hand L ei dabis.
⟨22⟩ Si Cauda Draconis nascente puero Title om. P; Item F
Est etiam quiddam mirabile, non ex intimis philosophie abditis separabile, quod perpaucorum est annotare, hic tibi ad presens temptabimus explicare. Si itaque fuerit Cauda Draconis in gradibus nativitatis, puer qui nascitur diu hunc aerem non videbit. Si fuerit in primo gradu, lumen amittit in eodem anno. Si in II, visum perdit in II anno; si in tertio, in tertio anno; et si in quarto distat Cauda a nativitate, in anno IIII visu carebit. At si Cauda unum gradum nativitatis preterierit, hoc infortunio penitus carebit. Verbi gratia. Nascitur puer in primo gradu Arietis et Cauda est in eodem, amittit lumen in eodem anno. Est Cauda in II gradu, perdit in II anno, et sic usque ad LIX. LIX] triginta P; XXX F Si Cauda fuerit in ultimo gradu Tauri, puer autem nascatur in primo Arietis, evadet visum luminis.
⟨23⟩ ⟨De regulis artium⟩ Title P; De regulis artis F
Sunt autem alie nativitatis regule artium quas te non oportet ignorare. Si enim Utarich, id est Mercurius, in hora nativitatis retro vertitur, si fuerit masculus, textor erit. Si vero Sol fuerit ibi, tapetia et filtra et pannos lane faciet. Si vero Mercurius et Venus fuerint in signo nativitatis, faciet nascens opera sirici. Saturnus si signo nativitatis affuerit, faciet pannos nigros lane et corrigie cingulas. Iupiter autem et Mercurius insimul si habitaverint in vite receptaculo, faciet mitras et galeras. Si autem Luna et Mercurius in nativitate[m] fuerint, factor erit ystoriarum. Quando Mercurius est in IIII signo et est combustus aut retrogradatur aut descendit ad suum casum, infans sutor erit. Si Mercurius cum Iove, infans pellium sutor erit. Et si Utarich fuerit cum Sole, id est Mercurius, faciet galeras et erit sutor vexillorum. Mercurio et Venere existentibus, sutor pannorum mulierum erit. Et si fuerit Mercurius cum Saturno, est sutor cortinarum. Mercurius si fuerit cum Luna, sint pannos, id est vestimenta, bombicina, id est cotones.
⟨24⟩ ⟨De artibus hominum⟩ Title F; om. P
Si itaque vis scire artem hominis interrogantis te eiusque nativitatem penitus ignoras, ignoras] vel sic signum quod oritur prospice et cave qui de magistris sint ibi et artem illius attribue illi. Si autem ipse de aliquo que fuerunt ad certam descende perscientiam et similiter diiudica add. P nomen suum ⟨et nomen matris et nomen matris] P; matrisque et patris nomen diligenter F computa per suprascriptum alphabetum Sarracenorum et numero in unum collecto divide per XII, per XII] P; per XXX F quo rite peracto scias quod supersit. scias quod supersit] F; si qui supersit P Si XII remanent, in XII turre est nomen eius. Et sic facies de ceteris. Que remanent per ordinem sumpto initio ab Ariete Ariete] F; oriente P tunc intuere caute XII turrem et artem planete illius et artem planete illius] F; artem planete P eum dicas habere. Item si primam artem iam mutavit, cave quod tunc oritur et similiter prospice XII susceptaculum et illius planete artem ei tribue.⟩
⟨25⟩ De nativitate infantium Title De puerorum non vitalium P; om. F
Restat, fili karissime, de infantium nativitate dicere