PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 3v

Facsimile

XXVIII dierum initio sumpto a Virgine, Lune II dierum et tertie initio sumpto a Cancro, Saturno XXX mensium in unoquoque initio sumpto a Capricorno, Iovi XII mensium in uno signo initio sumpto a Sagittario, Sagittario] corr. ex Cancro L Marti unius mensis et dimidii initio sumpto a Scorpione. Dicemus igitur de retrogradatione, sed quia longum visum est, ut ne te a desideratis detineamus, stilum ad dimissa vertamus. Saturnus finivit diem dominicam, incipit itaque noctem Iupiter, eius est prima noctis ora, II Martis, III Solis, revertimur enim semper ad principium, IIII Veneris, V Mercurii, VI Lune, VII Saturni, VIII Iovis, VIIII Martis, X Solis, XI Veneris, XII Mercurii. En finita est nox et subsequitur hora Lune, appellatur dies Lune, et sic per ordinem curre, quia ab ipsis horis primis sumpserunt nomina dies. Quare hec omnia que diximus sic ordine disponamus, regule divinitatis divinitatis] dimittatis P; om. F inferius dande patefacient. Vertamus igitur stilum et ad id quod mentem tuam optare cognoscimus, pedetemptim exponere incipiamus.

⟨14⟩ Si aliquid a te queratur Title om. PF

Cum igitur ad te aliquis ingreditur ut dicere scias de preterito, presenti ⟨tempore⟩, atque futuro, sagaciter facias quere nomen eius quo sepius appellatur et nomen matris sue et computa diligenter per alfabetum Saracenorum. Sed breviter monstremus (quandam figuram…) add. P (where this chapter opens with a table containing a numerical alphabet: a III, b III, c XXII, d XXIII… y III, z III). F omits the first sentence of this chapter and offers instead a considerable development (f. 24rb-24va): Sed ne fili mi karissime con caritate vestri (?) status rixemim et notas aliquas cognoscendi… et quando impii prevalent. Sed breviter monstremus (quandam figuram…) quandam figuram in qua possis notas facere cum velis alicui iudicare. Sed animadvertendum est prius unumquemque hominem XII turres habere in celo. Prima est nativitatis seu hominis, et dicitur turris vite; II possessionis; III est fratris et mutationis de mansione in mansionem et brevis itineris; quarta est patris, case, vinee, terre et omnium que sunt supra terram vel communia terre; quinta filiorum et gaudii atque vestimentorum et carte sive libri et nuntii sive novellarum; sexta infirmitatis, servorum et ancillarum et bestiarum que non equitantur, atque aliorum fidelium; septima uxoris et bellantis, inimici et furis et placitantis et socii, emendi atque vendendi; octava est pavoris et mortis, partiendi possessionem, et debiti; nona longi intineris et fidei et visionis ac sapientie, magisterii ⟨et honoris ex magistratu; ex magistratu] P; magistratus F decima matris et domini⟩ et honoris ex potentia atque uniuscuiusque servitii laboratoris; undecima amici et mercati ac peccati; duodecima inimici, asini et equi et omnes omnes] corr. ex homines L bestie que equitantur.

⟨15⟩ Quid operatur Saturnus ingrediens signum? Title De prima domo Saturni P; De Saturno F

Saturnus cum ingreditur signum vite et corporis (aliem) hominis, stringit et attenuat membra hominis et infirmitatem ingerit aliems aliem… aliems] = al-jism, ‘body’ (private communication Charles Burnett) ex frigiditate. Et si erit cum Marte, interficient eum nisi a piis vita et corpus illius adiuvetur, et tunc vestes sordidas et corpus habet. Eo egrediente, revertitur ad naturam suam. Saturnus