PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 11r

Facsimile

de collo vel de auribus, bonum tamen tamen] corr. ex tamen non L est minuere sanguinem de brachio et intrare balneum. Si Luna fuerit in Tauro, bonum est plantare arbores, cito enim crescunt, mansiones incipere facere et omnia opera ligni, quia bonum est. Si iugula patitur, non medicines ei tunc. Luna in Cancro, bonum est incipere iter, bonum est accipere potionem, bene enim vadit ad sellam. Luna in Leone si se receptaverit, potionem non aliquo modo accipias. Quod si Luna fuerit in Virgine, bonum erit serere. Luna autem in Scorpione si permanserit, non aliquid iter incipias, frangitur enim navis, non non] PF; nos L ascendas arbores neque vadas per montes. Existente Luna in Sagittario, bonum ingredi balneum, radere capud, incidere capillos et sanguinem minuere. Luna in Capricorno existente, bonum est serere et genibus non medicines. Cum autem Luna in Aquario fuerit, non medicines cruribus. Quod si fuerit in Piscibus, bonum est incipere iter et accipere medicinam, bonum est incidere ungues pedum.

Luna existente in Ariete, non non] non non L medicines toti capiti. Luna in Tauro, non medicines collo. Luna in Geminis, medicamentum non facias brachiis. Luna in Cancro, non adhibeas medicamentum corpori. Si extiterit in Leone, neque stomacho neque renibus medicare. Luna in Virgine, non aliquod medicamentum interioribus adhibeas. Ipsa permanente in Libra, dimittas medicinari nates. Luna in Scorpione, ano nec ventro nec testiculis medicamentum tribuas. Cum Luna extiterit in Sagittario, coxas nequaquam tu cures. Si autem Luna fuerit in Capricorno, non medeas medeas] medearis P; medicaris F genibus. Luna in Aquario, non cures crura. Luna in Piscibus, non medeas medeas] medearis PF plantas pedum.

⟨55⟩ Qua parte aliquis sit percussus

Cum autem, fili, nosse desideras in qua parte aliquis sit percussus, hoc preceptum quod iam dicetur firmiter tua mente teneatur. Aspice signum quod oritur et vide ubi sit dominus signi. Si est in I vel IIII aut VII vel X, prospice Almerich quot signis distat distat] distet PF ab eo. Si Mars est cum domino I, est percussus in capite. Si autem est in II ab eo, est percussus in collo. Quod si in tertio, est vulnus in brachio. Cum autem est in IIII, percussio adiacet pectori vel ibi circum. Si in V, venter est percussus. Si autem fuerit in VI, vulneratum est pecten. Marte existente in VII, nates vulnerantur. Ipso autem stante in VIII, percutitur in