PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 15r

Facsimile

preceptum quod tue comendo memorie a tuo non labatur animo. Turrim emergentem prospice dominumque eius, deinde turrim XI dominumque eius similiter intuere. Et considera si dominus XI tendens sit versus domum I, ita tamen quod dominus I et dominus XI in bono reperiantur respectu. Similiter considera de domino I, id est si collocet se in receptaculo domini XI turris, et scias procul dubio te eam habiturum. Si autem contingat Solem esse dominum XI turris ab oriente, sitque tendens versus domum domini I, comburatque dominum I in II, pro certo scias te pro ipsa tue possessionis perditurum. Item si scire cupis usque ad quod tempus eam sis habiturus, prospice quando dominus XI in domo domini I vel dominus I in domo XI collocetur, et tunc scias te ipsam habiturum. Si e converso contingat Solem esse dominum I, sitque tendens versus domum domini XI, comburatque dominum XI in II, ita tamen quod in III vel V vel IX vel XI se prospiciant, scito te ipsius possessionis magnam partem habiturum. Item si contingat dominum XI recedere a domo domini I vel dominum I a domo domini XI, prospiciantque se in IIII vel VII vel X, scias te ipsam numquam habiturum. Explicit.