et similis est habenti malam voluntatem. Iupiter homo bonus, barba est ei rotunda, pulcros habet occulos, duos dentes superiores habet magnos et aliquantulum divisos, rubeus est, ita dicas pulcher, mixtum mixtum] mixtus PF albo in facie, vestimenta sua pulcra sunt, capilli eius longi et pulcri, quando vadit prospicit terram. Mars homo est rubeum, rubeum] rubeus PF habens colorem mixtum bruno, sicut sunt hii qui ad solem vadunt, et in facie sepe habet grana rubea, et paucos pilos semper habet in barba ut spado deputetur, et occulos parvos, curvum corpus et crossum gerit, et est seminator zizanie et discordie inter homines. Sol homo est plenus carne, pulcram faciem habens, ac occulos magnos gerens, facies eius est alba, mixta citrino colori, pulcram barbam habet et plenam, extensos habet capillos. Venus pulcros habet occulos ac pulcra supercilia gerit, dulcia et mollia verba habet et semper in sui vultus compositione et totius corporis studet, et corpus suum leviter movet, corpus quoque eius mediocriter plenum est carne et est mediocris stature, id est nec magne nec parve. Mercurius est homo gracile habens corpus, atque sapiens est, amat insistere lectioni, completa est sua persona, multos adquirit amicos et in eis non habet fortunam, habet quoque pulcram barbam atque raram et parvam, et labia habet subtilia, et nasum habet subtilem. Luna est nullius servitii homo, desiderat ⟨ire⟩ die ac nocte huc illucque, discurrens, non moratur in loco, facies est ei rotunda, nec parvus nec magnus, unum occulum habet maiorem alio, vel est percussus per occulum vel strabo vel occulo uno erit orbus, et ut breviter dicamus nequaquam esse poterit quin calumpnia calumpnia] sup. lin. L occulis careat.
⟨11⟩ De arte uniuscuiusque signi Title De artibus planetarum PF
Postquam, fili mi, de figura eorum vidimus, non indignum conspicitur, nec remotum ab abditis philosophie, si artes eorum mox tibi breviter aperiamus. Saturni ars est gravis, scilicet laborare ortos et vineas, terras, et omne quod facit est grave et cum labore omnia operatur. Iupiter leviter orat, artes leves habet, sicut est morari ad tabulam, ut cambiet, et vendat pannos, laborat pulcros pannos cum acu, et scribit atque lectioni inaniter inaniter] inhianter P; inhiater F studet et argentarius reperitur. Mars est artis ad ignem pertinentis, sicut sunt ferrarii, coci, fornarii, et est Almerich ad servitium domini. Sol est in servitium domini et laborat aurum et es, et querit dominationem, et aliquando fit occilis; si Sol parum ascendit, est aurifex; si in erectione sua, est archalis; si vero Sol est in casu, laborat es. Venus