PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Iudicia

London, BL, Harley 5402 · 8v

Facsimile

Si autem Luna ibi comorata fuerit, erit res mollis vel res que trahitur de aqua. Si vero Sol ibi inventus fuerit, erit parva, alba, vel aurum. Quod si aliquis non fuerit ibi, dominum hore prospice, et similiter iudica sicut cum planetis.

⟨42⟩ De questione Title Quid velit dicere PF

Si nosse desideras quid quis velit dicere, humanum sensum postponas et sensu divine illustrationis te munias et sic sine mora dicere verum valeas. Prospice signum quod horitur atque horam et dominum signi. Prospice ubi sit, si est in casu vel deiectione, prospiciasque si vadit retro vel combustus sit. Si enim sic fuerit, non secundum signi dominum respondebis, sed sicut inferius dicemus. Si igitur dominus signi est in eodem, de persona sua querere vult. Si in II fuerit, de bizantiis sive possessione querit. Quod si in medio tercii fuerit, eius voluntas est moveri de loco in locum. In ultima medietate si inventus fuerit, de sororibus vel fratribus audire cupit. Cum vero in IIII tertia inventus fuerit, de patre cogitat. In II tertia, de nave dubitat seu vinea vel iardino seu aliqua re que est sub terra vel comuni ⟨turre⟩. Ut Ut] Cum P; Si F autem in III tertia habitaverit, de magna sui cogitatione querit et nescit quid faciat, dubitans de omni. Quod si in V IIII V IIII] prima V (?) quarta P; quinta quarta F permanserit, de filiis querit. In II IIII, de vestimentis. In III quarta, de nuntiis. In II IIII… nuntiis] In secunda quarta, de gaudio. In tertia IIII, de vestimentis PF In ultima IIII, querit de carta sive libris vel novis. Ipso quidem in II VI existente, de infirmo est quest⟨i⟩o sive de infirmitate aliqua. In alia II, querit de servis seu ancillis et de bestiis que non equitantur. Si in prima III VII, requieverit de uxore fit; si mulier, querit de suo marito. In II tertia, de socio querit. In ultima tertia, invenietur. Si in prima tertia VIII affuerit, de morte sua querit. In II tertia… invenietur] In II tertia, de socio querit. In ultima III, querit de socio vel de fure et vult separari ab eo. Si in prima III VIII invenietur, de morte sua querit P; In II tertia, de socio querit vel de fure et vult separari ab eo. Et in I VIII tertia invenietur, de morte sua querit F In II tertia, de participatione possessionis. In ultima III, ⟨de⟩ debito fit. Cum autem in noni quarta ingressus fuerit, de fide cogitat. Si in II IIII, de itinere cogitat vel interrogat. Si in III IIII, de sapientia vel magistratu ⟨vel honore ex magistratu⟩. vel honore ex magistratu] P; et honore magistratus F In ultima III, de sompno dicit. Quod si in I tertia X I tertia X] F; X corr. ex XIII L; X tertia P inerit, querit de novis domini. In II III, de re sua dicit. In ultima III, de matre. Si in XI, prima III, de mercato querit. In II tertia, querit de divite. In ultima III, questio de amico fiet sive de amica. Quod si in XII, I III, repertus fuerit, de inimico querit. In II tertia, de captione et paupere. In ultima tertia, de bestiis questio fiet. Si autem dominus signi combustus fuerit, sive in deiectione vel retrogradatione, Lunam intuere et similiter iudica. Sed si est in mansione masculi generis vel combusta vel in deiectione, nichil secundum eam dicas, tunc prospice dominum hore quot gradibus