gerit Zoal, id est Saturni; et si forum fecerit cum eo, non bene exit, atque peccatum ab eo non separatur, secundum voluntatem suam perficere non potest; si uxori se iunxerit, nichil boni inter eos erit. Si autem XII ingressus fuerit, si bestias habet, perdet ex eis, nec est bonum emere vel vendere bestias, atque tunc non possunt nocere illi, et tunc apparet ei inimicus similitudinem gerens Zoal.
⟨16⟩
Sic, fili, notandum est quod illa illa] corr. ex illa die L eadem infert Almerich, scilicet Mars, et in eisdem locis amici sive inimici Almerich, id est Martis, apparebunt tibi ut diximus, et Zoal, id est Saturni, sic timendum fore ne aliquis similis Marti appareat, qui possessionem non augeat sed diminuat. Cum itaque Almerich XI pervertit turrem, apparet amicus [et] Martis exprimens similitudinem. Ita et XII pertransiens, invenit sibi inimicum effigiem ipsius habentem. Sol parum mali ingerit, verum aliquid caloris seu diminutionis. Luna similiter quia cito pertransit. Mercurius cum bonis est bonus et e converso.
⟨17⟩ De figura Title De quadrante figure inspectione P; om. F
Postquam de potestate planetarum breviter disserimus, et quod verum est, ut nos probavimus, diximus, nunc figuram diu desideratam in aperto tibi ponamus. Vides ergo figuram descriptam, This figure is reproduced from F. It is omitted in LP, but there is a large blank space, presumably for it, in P (f. 60v) gradibus erectionis ac per hoc etiam dispositionis insignitam, suis planetis redimitam, ubi notandum est amicitias sive inimicitias inspectionis eorum. Cum igitur iudicare volueris, hanc figuram describes et in quibus locis planete in celo sint mente consideres et statim figure similiter insignes. Quo caute peracto considera quale quid operentur planete et secundum predictam rationem planetarum interroganti et audire desideranti caute memoriterque respondeas. Hoc tamen cordis tabulis stilo mentis infigas, signum quod oritur velut nativitatis semper inspicias, et ipsum vite esse non dubites, et secundum possessionis, et sic de ceteris, sicut docuimus, ut cum tibi regulas divinorum monstrabimus utiliter nos omnia precepisse videamus et in mente casum et erectionem uniuscuiusque inspicias et cum retro vadunt perpendas. Cum enim in erectione sunt et in suis mansionibus, quia prospere degunt, nemini obsunt. Cum autem cadunt et retrogradantur, nimium suis et alienis contraria inferunt.
⟨18⟩ Divinorum apertio Title De secretorum officiis P; om. F
Superius, ut potuimus, promissorum partem explevimus, nunc quod te nimium satagere autumamus divinorum officium aperiamus. Sunt enim nonnulli qui ex nimietatis dilatione vel penitus derelinquunt vel tedio promissi ut perficiant afficiuntur. Quare igitur ne huiusmodi dilatione te in altum perducamus utrosque occulos