ma pars penderet, ut eo cognito ila cognoscerentur. Atque illud idem in medicina manifestum est, nam huius artis exemplo Ptolemaeus etiam maxime utitur, nam medicus supposita temperie quae ab initio geniturae est consequutus aliquis, de illius statu toto tempore vitae suae constituit, unde sanum semper et aegrum aut neutrum, vel etiam ut multum appellatur. Ut igitur res ipsa melius intelligatur, scire oportet quod eisdem modis aliquid esse demonstratur, et de illo ars constituitur. Constituitur autem ars artifexque instruit, ut Galenus docet 9. artis curativae duobus modis, ratione et experimento, ita ergo Ptolemaeus docet astra in haec inferiora agere experimento atque ratione. Experimento quidem dum singula prosequitur astra declarando actionesque eorum. Ratione autem hac, Sol agit in ista inferiora, similiter et Luna, hoc assumptum experimento declarat, non quidem ut in aliis quod doceat, sed ab omnibus concesso, reliqua vero astra eiusdem sunt naturae atque substantiae cum Sole et Luna, igitur et reliqua astra in haec inferiora agunt atque illa gubernant. Assumptam hanc propositionem secundam, facile est declarare cum Aristoteles doceat in primo coeli quinque esse corpora tantum simplicia, e quibus unum est coelum, ut omnes coeli pro uno corpore habeantur atque haec forsitan est causa, cur apud Latinos coelum heteroclitum sit. Nam cum unum tantum esset neutro genere in singulari solum dicitur. Cum vero quibusdam placeret plurali numero proferre, masculino numerum illum significarunt, unde non quemadmodum templum, et templa dicimus, sic coelum et coela in plurali numero, sed coelum atque coeli. Igitur ut ad rem revertar, sciendum est quod et Aristoteles 2. De generatione et corruptione utranque partem quam Ptolemaeus hic declarat dilucidem comprobavit, dicens ex planetarum accessu atque recessu in circulo obliquo fieri generationes atque corruptiones in istis inferioribus. Unicuique etiam genito certum tempus circuitus deberi ab astris concessum quo vita peragatur, diversumque illud esse demonstrat in quarto De generatione animalium pro cuiusque syderis natura atque propriae revolutionis mensura temporis. Itaque constat ab initio cuiusque geniti constitui quoddam principium, quo cognito, totius vita illius peragratio decernatur atque cognoscatur. Verum quia haec pars tam prompte a Ptolemaeo ratione demonstrari non poterat, locum a communi consensu hominum in ea demonstranda sumpsit. Qui locus in artibus certe atque scientiis valde infirmus est atque debilis. Verum quia adversus absurda dicentes nititur, licet eisdem armis repugnare quibus oppugnatur atque haec de generali expositione dicta sint, nunc textum ipsum quasi per paraphrasim declaremus.
Primum igitur manifestum esse supponit terram et aquam a circumfusa undique coelesti sempiterna natura vim quandam recipere per ignis et aeris (sequitur enim opinionem antiquorum in hoc Aristotelique attributam) medium, qua cunctaquae in terra et aqua seu arbores sint, seu animalia, gubernantur ac agitantur. Quod vero istud sit evidens, declarat quia manifestum est Solem non solum cum coelo haec efficere per motum illum quo in signifero delatus quatuor tempora constituit, in quibus manifeste omnia mutantur. Nam vere plantae quidem germinant, animalia vero coeunt pleraque, ut aves asinique aestate vero fructificant plantae, pulli animalium adolescunt, aquae silent; autumno cuncta senescunt et arescunt; hyeme contrahuntur et silent, contra aquae turgent et intumescunt sed etiam motu diurno eadem ferme operatur. Nam ut Galenus in 6. Epidemiorum dicebat, partes diei naturalis partibus ipsius anni correspondent. Matutina quidem veri in qua homo laetius exurgit sanguisque movetur, laetaque omnia sunt, post meridiem vero calor ingens bilisque fervet, prima vero noctis parte melancholia dominatur, homo arescit et contristatur, post mediam vero noctem pituita et somnus dulcis et iucunda quies mortalibus segnisque torpor accedit, nam quod homines prima noctis parte profundius dormiant, non id contingit ob temporis naturam, sed ob cibos adsumptos. Il-